CHROLOGIA

CHROLOGIA
CHROLOGIA
Historiâ recentior. Sicut enim Aera Christiana, a Dionysio Exiguo adinventa, nobis vix tandem a Caroli M. temporibus innotuit; et annus Urbis Conditae, ipsis Romanis ante M. Catonem ignotus, sero in Fastos relatusfuit: non aliter apud Graecos Historia, absque ulla temporum definitione, diu incerta fuit. Feliciter tandem in Alt??? Chronologia quaesita est; et in Gymnalio ex Olymptonicarum nominibus contexta est fidissima Graecorum temporum mensura: quod vero sero admodum factum. Sed nec initio exarata sunt victorum nomina, in Gymnasio Olympico, ad usum Chronologicum, verum ad virtutis aemulationem, Pausan. Eliac. Quae nominum congeries posterioris demum aevi Chronographis ansam dedit res Graecas in Tetraeteridas congerendi, et veritatem historicam e stadio vindicandi. Priscis itaque temporibus nuda fuit rerum gestarum narratio; nec certis temporum interwallis distincta, nec a termino fixo deducta, in qua classe censendi Herodotus, Thucydides et Xenophon, qui, licet Olympiorum obiter meminerint, tetraetericam tamen Olympiadum computationem non agnoscunt. Hellanicus, Argivorum Sacerdotum annos; Ephorus, Reges Spartanos, ab Heraclidarum reditu, ad aunum Aerae Atticae 1240. suis Historiis intexuerunt. Demetrius Phalereus compilavit Archontum ἀναγραφην´. Et quidem Sacerdotes, Ephori, Archontes, in instrumentis publicis, contractibusque civilbus prius usurpati sunt, quam in Historiis. Olympiades autem sero inductae sunt in usum historicum, in politicum numquam. Parius vero Chronographus, qui annô Atticô 1218. Marmor Arundelianum exsatavit, primus Chronologicum scribendi genus, ab Historico diversum, instituit, ac celebriores Graeciae epochas Regum Atheniensium anuis, et Archontibus annuis signatas, ad Diognetum usque nunierat, qui Archon fuit aunô 4. Olymp. 128. unde satis clarum, Archontes prius, quam Olympionicas, in Chronologiam esse receptos, neque certe Olympiades Historicae tum fuedrunt iam editae. Inter Graecos superstites, qui Olympiades in Historiis adhibuerunt, verustissimus Polybius est: postquam Timaeus, Ptolemaei Philadelphi aevô, primus eas in Historicam compaginavit fabricam, scripsitque Ο᾿λυμπιονίκας, ἢ χρονικὰ πραξίδια, Acta ad tempus Olympionicarum relata, Suidas in Eo, ac Ephoros cum Regibus Sparranorum: et Archontes Athen. ac Sacerdotes Argivos cum Olympionicis contulit, Polyb. Exc. Vales. p. 50. circa Olymp. 128. Post illum Eratosthenes, sub Ptolemaeo Euergete Canones Temporum compegit, qui a plurimis sunt probati, et abhinc demum Olympiades quasi totius Graeciae Fasti habiti sunt, Dionysius Halicarn. l. 1. et Plin. l. 4. c. 5. Fuit autem Coroebus primus eorum Victorum, qui continuâ serie in memoriam revocari potuerunt, adeoque is, tamquam Mercurius bifrons, Fabulos temporis Verique index, ac quidquid eius victoriam praecessit, μυθικὸν habitum, nihil ἱςτορικὸν, nisi post Primam eius Olympiada, quae ab Iphito fuit XXVIII. quô tempore Athenis Rex erat Aeschylus, annô Aerae Atticae 807. Atque haec Olympiadum Aera vulgaris est et in vulgarem Chronologorum usum assumpta, cum verum illarum initium illud esset, quod Iphitus, Lycurgus et Cleosthenes instituerunt, annô Aerae Attica 699. Ioh. Marshamus, Canone Chron. Sec. XV. et XVI. Vide quoque infra Historia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”